Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 11.16.3
lat cicero phi056 perseus lat1
quamquam enim Lamia summo splendore, summa gratia est magnificentissimo munere aedilicio, tamen, quasi ea ita non essent, ego suscepi totum negotium. nunc si me tanti facis quanti certe facis, quoniam equitum centurias tenes, in quis regnas, mitte ad Lupum nostrum ut is nobis eas centurias conficiat. non tenebo te pluribus ; ponam in extremo quod sentio : nihil est, Brute, cum omnia a te exspectem, quod mihi gratius facere possis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable