Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 11.24.1
lat cicero phi056 perseus lat1
narro tibi : antea subirascebar brevitati tuarum litterarum, nunc mihi loquax esse videor ; te igitur imitabor. quam multa quam paucis! te recte valere operamque dare ut cotidie melius, Lepidum commode sentire, tribus exercitibus quidvis nos oportere confidere. si timidus essem, tamen ista epistula mi omnem metum abstersisses ; sed, ut mones, 'frenum momordi' ; etenim qui te incluso omnem spem habuerim in te, quid nunc putas? cupio iam vigiliam meam, Brute, tibi tradere, sed ita ut ne desim constantiae meae. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable