Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 11.25.2
lat cicero phi056 perseus lat1
de Bruto autem nihil adhuc certi ; quem ego, quem ad modum praecipis, privatis litteris ad bellum commune vocare non desino. qui utinam iam adesset! intestinum urbis malum, quod est non mediocre, minus timeremus: sed quid ago'? non imitor lakwnismo\n tuum ; altera iam pagella procedit. vince et vale. xiiii K. Quintil. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable