Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 11.28.1
lat cicero phi056 perseus lat1
magnam voluptatem ex tuis litteris cepi, quod quam speraram atque optaram habere te de me opinionem cognovi ; de qua etsi non dubitabam, tamen, quia maximi aestimabam ut incorrupta maneret laborabam. conscius autem mihi eram nihil a me commissum esse quod boni cuiusquam offenderet animum. eo minus credebam plurimis atque optimis artibus ornato tibi temere quicquam persuaderi potuisse, praesertim in quem mea propensa et perpetua fuisset atque esset benevolentia. quod quoniam ut volui scio esse, respondebo criminibus, quibus tu pro me, ut par erat tua singulari bonitate et amicitia nostra, saepe restitisti. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable