Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 11.3.3
lat cicero phi056 perseus lat1
illud vero quem ad modum ferendum sit tute cogita, non licere praetoribus concordiae ac libertatis causa per edictum de suo iure decedere quin consul arma minetur. quorum fiducia nihil est quod nos terreas ; neque enim decet aut convenit nobis periculo ulli submittere animum nostrum neque est Antonio postulandum ut iis imperet quorum opera liber est. nos si alia hortarentur ut bellum civile suscitare vellemus, litterae tuae nihil proficerent; nulla enim minantis auctoritas apud liberos est ; sed pulchre intellegis non posse nos quoquam impelli et fortassis ea re minaciter agis ut iudicium nostrum metus videatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable