Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 12.16.3
lat cicero phi056 perseus lat1
vos quid ageretis in re p., cum has litteras dabam, non sciebam ; audiebam quaedam turbulenta, quae scilicet cupio esse falsa ut aliquando otiosa libertate fruamur ; quod vel minime mihi adhuc contigit. ego tamen nactus in navigatione nostra pusillum laxamenti concinnavi tibi munusculum ex instituto meo et dictum cum magno nostro honore a te dictum conclusi et tibi infra subscripsi. in quibus versiculis si tibi quibusdam verbis eu)qurrhmone/steros videbor, turpitudo personae eius in quam liberius invehimur nos vindicabit. ignosces etiam iracundiae nostrae, quae iusta est in eius modi et homines et civis. deinde qui magis hoc Lucilio licuerit adsumere libertatis quam nobis? cum etiam si odio pari fuerit in eos quos laesit, tamen certe non magis dignos habuerit in quos tanta libertate verborum incurreret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable