Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 12.29.2
lat cicero phi056 perseus lat1
Iis me omnibus usum putato. tantum velim existimes, si negotia Lamiae, procuratores, libertos, familiam quibuscumque rebus opus erit defenderis, gratius mihi futurum quam si ea tua liberalitas pertinuisset ad rem familiarem meam ; nec dubito quin sine mea commendatione, quod tuum est iudicium de hominibus, ipsius Lamiae causa studiose omnia facturus sis. quamquam erat nobis dictum te existimare alicui s. c., quod contra dignitatem tuam fieret, scribendo Lamiam adfuisse ; qui omnino consulibus illis numquam fuit ad scribendum ; deinde omnia tum falsa senatus consulta deferebantur. Nisi forte etiam illi Semproniano s. c. me censes adfuisse qui ne Romae quidem fui, ut tum de eo ad te scripsi re recenti. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable