Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 12.30.1
lat cicero phi056 perseus lat1
itane? praeter litigatores nemo ad te meas litteras? multae istae quidem ; tu enim perfecisti ut nemo sine litteris meis tibi se commendatum putaret ; sed quis umquam tuorum mihi dixit esse cui darem, quin dederim? aut quid mi iucundius quam, cum coram tecum loqui non possim, aut scribere ad te aut tuas legere litteras? illud magis mihi solet esse molestum, tantis me impediri occupationibus, ut ad te scribendi meo arbitratu facultas nulla detur. non enim te epistulis sed voluminibus lacesserem ; quibus quidem me a te provocari oportebat. quamvis enim occupatus sis,' oti tamen plus habes ; aut, si ne tu quidem vacas, noli impudens esse nec mihi molestiam exhibere et a me litteras crebriores, cum tu mihi raro mittas, flagitare. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable