Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 12.30.5
lat cicero phi056 perseus lat1
de Attio Dionysio nihil puto esse, quoniam mihi nihil dixit Tratorius. de P. Lucceio nihil tibi concedo, quo studiosior tu sis quam ego sum ; est enim nobis necessarius. sed a magistris cum contenderem de praeterendo die, probarunt mihi sese quo minus id facerent et compromisso et iure iurando impediri. qua re veniendum arbitror Lucceio ; quamquam, si meis litteris obtemperavit, cum tu haec leges illum Romae esse oportebit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable