Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 12.4.1
lat cicero phi056 perseus lat1
vellem Idibus Martiis me ad cenam invitasses ; reliquiarum nihil fuisset. nunc me reliquiae vestrae exercent et quidem praeter ceteros me hercule. quamquam egregios consules habemus sed turpissimos consularis, senatum fortem sed infimo quemque honore fortissimum ; populo vero nihil fortius, nihil melius Italiaque universa : nihil autem foedius Philippo et Pisone legatis, nihil flagitiosius. qui cum essent missi ut Antonio ex senatus sententia certas res nuntiarent, cum ille earum rerum nulli paruisset, ultro ab illo ad nos intolerabilia postulata rettulerunt. itaque ad nos concurritur factique iam in re salutari populares sumus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable