Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 13.1.3
lat cicero phi056 perseus lat1
is igitur Patro cum ad me Romam litteras misisset, uti te sibi placarem peteremque ut nescio quid illud Epicuri parietinarum sibi concederes, nihil scripsi ad te ob eam rem, quod aedificationis tuae consilium commendatione mea nolebam impediri ; idem, ut veni Athenas, cum idem ad te scriberem rogasset, ob eam causam impetravit, quod te abiecisse illam aedificationem constabat inter omnis amicos tuos. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable