LOGOI

Passage

Cicero, Epistulae ad Familiares 13.15.1

lat cicero phi056 perseus lat1

Precilium tibi commendo unice, tui necessari, mei familiarissimi, viri optimi filium. quem cum adulescentem ipsum propter eius modestiam, humanitatem, animum et amorem erga me singularem mirifice diligo, tum patrem eius re doctus intellexi et didici mihi fuisse semper amicissimum. em hic ille est , maxime qui inridere atque obiurgare me solitus est, quod me non tecum, praesertim cum abs te honorificentissime invitarer, coniungerem ; a)ll' e)mo\n ou)/ pote qumo\n e)ni\ sth/qessin e)/peiqen. audiebam enim nostros proceres clamitantis : a)/lkimos e)/ss', i(/na ti/s se kai\ o)yigo/nwn e)u\ ei)/ph|. w(\s fa/to, to\n d' a)/xeos nefe/lh e)ka/luye me/laina.

Provenance