Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 13.26.1
lat cicero phi056 perseus lat1
L. Mescinius ea mecum necessitudine coniunctus est, quod mihi quaestor fuit ; sed hanc causam, quam ego, ut a maioribus accepi, semper gravem duxi, fecit virtute et humanitate sua iustiorem. itaque eo sic utor ut nec familiarius ullo nec libentius. is quamquam confidere videbatur te sua causa quae honeste posses libenter esse facturum, magnum esse tamen speravit apud te meas quoque litteras pondus habituras. id cum ipse ita iudicabat tum pro familiari consuetudine saepe ex me audierat quam suavis esset inter nos et quanta coniunctio. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable