Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 13.28.2
lat cicero phi056 perseus lat1
quod quidem hoc vehementius laetor, quod ex ipso Mescinio te video magnam capturum voluptatem ; est enim in eo cum virtus et probitas et summum officium summaque observantia tum studia illa nostra, quibus antea delectabamur nunc etiam vivimus. quod reliquum est, velim augeas tua in eum beneficia omnibus quae te erunt dignae ; sed duo, quae te nominatim rogo, primum ut, si quid satis dandum erit 'AMPLIVS EO NOMINE NON PETI,' cures ut satis detur fide mea ; deinde, cum fere consistat hereditas in iis rebus, quas avertit Oppia, quae uxor Mindi fuit, adiuves ineasque rationem quem ad modum ea mulier Romam perducatur. quod si putarit illa fore, ut opinio nostra est, negotium conficiemus. hoc ut adsequamur, te vehementer etiam atque etiam rogo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable