Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 13.29.2
lat cicero phi056 perseus lat1
exspectare te arbitror haec tam longe repetita principia quo spectent. id primum ergo habeto, non sine magna iustaque causa hanc a me commemorationem esse factam. C. Ateio Capitone utor familiarissime. notae tibi sunt varietates meorum temporum. in omni genere et honorum et laborum meorum et animus et opera et auctoritas et gratia, etiam res familiaris C. Capitonis praesto fuit et paruit et temporibus et fortunae meae. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable