Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 13.33.1
lat cicero phi056 perseus lat1
Cn. Otacilio Nasone utor familiarissime, ita prorsus ut illius ordinis nullo familiarius ; nam et humanitate eius et probitate in consuetudine cotidiana magno opere delector. nihil iam opus est exspectare te quibus eum verbis tibi commendem, quo sic utar ut scripsi. habet is in provincia tua negotia, quae procurant liberti, Hilarus, . Antigonus, Demostratus ; quos tibi negotiaque omnia Nasonis non secus commendo ac si mea essent. gratissimum mihi feceris, si intellexero hanc commendationem magnum apud te pondus habuisse. vale. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable