Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 13.54
lat cicero phi056 perseus lat1
Cum multa mihi grata sunt, quae tu adductus mea commendatione fecisti, tum 'in primis, quod M. Marcilium, amici atque interpretis mei filium, liberalissime tractavisti ; venit enim Laudiceam et tibi apud me mihique propter te gratias maximas egit. qua re, quod reliquum est, a te peto, quoniam apud gratos homines beneficium ponis, ut eo libentius iis commodes operamque des, quoad fides tua patietur, ut socrus adulescentis rea ne fiat. ego cum antea studiose commendabam Marcilium tum multo nunc studiosius, quod in longa apparitione singularem et prope incredibilem patris Marcili fidem, abstinentiam modestiamque cognovi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable