Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 13.6.3
lat cicero phi056 perseus lat1
sed hanc commendationem quam his litteris consignare volui, scito esse omnium gravissimam ; nam P. Cuspius singulari studio contendit a me ut tibi quam diligentissime L. Iulium commendarem. eius ego studio vix videor mihi satis facere posse, si utar verbis iis, quibus, cum diligentissime quid agimus, uti solemus ; nova quaedam postulat et putat me eius generis artificium quoddam tenere. ei ego pollicitus sum me ex intima nostra arte deprompturum mirificum genus commendationis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable