Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 13.63.1
lat cicero phi056 perseus lat1
non putavi fieri posse ut mihi verba dessent, sed tamen in M. Laenio commendando desunt. itaque rem tibi exponam paucis verbis, sed tamen ut plane perspicere possis voluntatem meam. incredibile est quanti faciamus et ego et frater meus, qui mihi carissimus est, M. Laenium. id fit cum plurimis eius officiis tum summa probitate et singulari modestia. Eum ego a me invitissimus dimisi cum propter familiaritatem et consuetudinis suavitatem tum quod consilio eius fideli ac bono libenter utebar. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable