Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 13.65.1
lat cicero phi056 perseus lat1
Cum P. Terentio Hispone, qui operas in scriptura pro magistro dat, mihi summa familiaritas consuetudoque est, multaque et magna inter nos officia paria et mutua intercedunt. eius summa existimatio agitur in eo ut pactiones cum civitatibus reliquis conficiat. non me praeterit nos eam rem Ephesi expertos esse neque ab Ephesiis ullo modo impetrare potuisse ; sed quoniam, quem ad modum omnes existimant et ego intellego, tua cum summa integritate tum singulari humanitate et mansuetudine consecutus es ut libentissimis Graecis nutu quod velis consequare, peto a te in maiorem modum ut honoris mei causa hac laude Hisponem adfici velis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable