Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 13.72.2
lat cicero phi056 perseus lat1
peto igitur ut memineris te omnia, quae tua fides pateretur, mihi cumulate recepisse. equidem existimo habere te magnam facultatem (sed hoc tui est consili et iudici) ex eo s. c., quod in heredes C. Vennoni factum est, Caerelliae commodandi. id senatus consultum tu interpretabere pro tua sapientia ; scio enim eius ordinis auctoritatem semper apud te magni fuisse. quod reliquum est, sic velim existimes quibuscumque rebus Caerelliae benigne feceris mihi te gratissimum esse facturum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable