Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 13.8.3
lat cicero phi056 perseus lat1
ego te plane rogo atque ita, ut maiore studio, iustiore de causa, magis ex animo rogare nihil possim, ut Albinio parcas, praedia Laberiana ne attingas. Magna me adfeceris non modo laetitia, sed etiam quodam modo gloria, si P. Sestius homini maxime necessario satis fecerit per me, ut ego illi uni plurimum debeo. quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo. Maius mihi dare beneficium nullum potes ; id mihi intelleges esse gratissimum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable