LOGOI

Passage

Cicero, Epistulae ad Familiares 14.7.1

lat cicero phi056 perseus lat1

omnis molestias et sollicitudines quibus et te miserrimam habui, id quod mihi molestissimum est, et Tulliolam, quae nobis nostra vita dulcior est, deposui et eieci. quid causae autem fuerit postridie intellexi quam a vobis discessi. xolh\n a)/kraton noctu eieci ; statim ita sum levatus, ut mihi deus aliquis medicinam fecisse videatur ; cui quidem tu deo, quem ad modum soles, pie et caste satis facies .

Provenance