Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 15.1.1
lat cicero phi056 perseus lat1
S. v. v. h. e. e. q. v. etsi non dubie mihi nuntiabatur Parthos transisse Euphratem cum omnibus fere suis copiis, tamen, quod arbitrabar a M. Bibulo procos. certiora de his rebus ad vos scribi posse, statuebam mihi non necesse esse publice scribere ea quae de alterius provincia nuntiarentur. postea vero quam certissimis auctoribus, legatis, nuntiis, 10 litteris, sum certior factus, vel quod tanta res erat vel quod nondum audieramus Bibulum in Syriam venisse vel quia administratio huius belli mihi cum Bibulo paene est communis, quae ad me delata essent scribenda ad vos putavi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable