Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 15.14.5
lat cicero phi056 perseus lat1
de me autem idem tecum his ago litteris quod superioribus egi, ut omnis tuos nervos in eo contendas ne quid mihi ad hanc provinciam, quam et senatus et populus annuam esse voluit, temporis prorogetur. hoc a te ita contendo ut in eo fortunas meas positas putem. habes Paullum nostrum nostri cupidissimum ; est Curio, est Furnius. sic velim enitare, quasi in eo sint mihi omnia. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable