Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 15.15.2
lat cicero phi056 perseus lat1
sed ea sunt consecuta, ut m agis mirum sit accidere illa potuisse quam nos non vidisse ea futura nec homines cum essemus, divinare potuisse. equidem fateor meam coniecturam hanc fuisse, ut illo quasi quodam fatali proelio facto et victores communi saluti consuli vellent et victi suae ; utrumque autem positum esse arbitrabar in celeritate victoris. quae si fuisset, eandem clementiam experta esset Africa quam cognovit Asia, quam etiam Achaia te, ut opinor, ipso legato ac deprecatore. amissis autem temporibus, quae plurimum valent, praesertim in bellis civilibus, interpositus annus alios induxit ut victoriam sperarent, alios ut ipsum vinci contemnerent. atque horum malorum omnium culpam fortuna sustinet ; quis enim aut Alexandrini belli tantam moram huic bello adiunctum iri aut nescio quem istum Pharnacem Asiae terrorem inlaturum putaret? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable