Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 15.18.1
lat cicero phi056 perseus lat1
longior epistula fuisset, nisi eo ipso tempore petita esset a me, cum iam iretur ad te ; longior autem flu/aron aliquem habuisset nam spouda/zein sine periculo vix possumus. 'ridere igitur,' inquies 'possumus?' non me hercule facillime ; verum tamen aliam aberrationem a molestiis nullam habemus. 'Ubi igitur,' inquies, 'philosophia?' tua quidem in culina, mea molesta est ; pudet enim servire ; itaque facio me alias res agere, ne convicium Platonis audiam.