LOGOI

Passage

Cicero, Epistulae ad Familiares 15.2.6

lat cicero phi056 perseus lat1

postero autem die cum Ariarathe, fratre suo, et cum paternis amicis maioribus natu ad me in castra venit perturbatusque et flens, cum idem et frater faceret et amici, meam fidem, vestram commendationem implorare coepit. Cum admirarer quid accidisset novi dixit ad se indicia manifestarum insidiarum esse delata, quae essent ante adventum meum occultata, quod ii, qui ea patefacere possent, propter metum reticuissent. eo autem tempore spe mei praesidi compluris ea quae scirent audacter ad se detulisse ; in iis amantissimum sui, summa pietate praeditum fratrem dicere (ea quae is me quoque audiente dicebat) se sollicitatum esse ut regnare vellet ; id vivo fratre suo accipere non potuisse ; se tamen ante illud tempus eam rem numquam in medium propter periculi metum protulisse. quae cum esset locutus, monui regem ut omnem diligentiam ad se conservandum adhiberet, amicosque patris eius atque avi iudicio probatos hortatus sum regis sui vitam docti casu acerbissimo patris eius omni cura custodiaque defenderent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable