Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 15.20.2
lat cicero phi056 perseus lat1
tu, mi Treboni, quoniam ad amorem meum aliquantum olei discedens addidisti, quo tolerabilius feramus igniculum desideri tui, crebris nos litteris appellato, atque ita, si idem fiet a nobis. quamquam duae causae sunt cur tu frequentior in isto officio esse debeas quam nos, primum quod olim solebant qui Romae erant ad provincialis amicos de re p. scribere, nunc tu nobis scribas oportet (res enim publica istic est) ; deinde quod nos aliis officiis tibi absenti satis facere possumus, tu nobis nisi litteris non video qua re alia satis facere possis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable