Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 15.4.9
lat cicero phi056 perseus lat1
Eranam autem, quae fuit non vici instar sed urbis, quod erat Amani caput, itemque Sepyram et Commorim, acriter et diu repugnantibus Pomptino illam partem Amani tenente, ex antelucano tempore usque ad horam diei x magna multitudine hostium occisa cepimus castellaque vi capta complura $(9) incendimus. his rebus ita gestis castra in radicibus Amani habuimus apud aras Alexandri quadriduum et in reliquus Amani delendis agrisque vastandis, quae pars eius montis meae provinciae est, id tempus omne consumpsimus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable