Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 16.12.5
lat cicero phi056 perseus lat1
ego adhuc orae maritimae praesum a Formiis. nullum maius negotium suscipere volui, quo plus apud illum meae litterae cohortationesque ad pacem valerent. sin autem erit bellum, video me castris et certis legionibus praefuturum. habeo etiam illam molestiam, quod Dolabella noster apud Caesarem est. haec tibi nota esse volui ; quae cave ne te perturbent et impediant valetudinem tuam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable