Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 16.22.2
lat cicero phi056 perseus lat1
Demetrius iste numquam omnino Phalereus fuit sed nunc plane Billienus est. itaque te do vicarium tu eum observabis. etsi—verum tamen de illis nosti cetera. sed tamen si quem cum eo sermonem habueris scribes ad me, ut mihi nascatur epistulae argumentum et ut tuas quam longissimas litteras legam. cura, mi Tiro, ut valeas ; hoc gratius mihi facere nihil potes. vale. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable