Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 16.9.3
lat cicero phi056 perseus lat1
nunc quid ego te horter ut omnem diligentiam adhibeas ad convalescendum? tuam prudentiam, temperantiam, amorem erga me novi ; scio te omnia facturum ut nobiscum quam primum sis, sed tamen ita velim, ut ne quid properes. symphoniam Lysonis vellem vitasses, ne in quartam hebdomada incideres ; sed quoniam pudori tuo maluisti obsequi quam valetudini, reliqua cura. Curio misi ut medico honos haberetur et tibi daret quod opus esset me cui iussisset curaturum. Ecum et mulum Brundisi tibi reliqui. Romae vereor ne ex K. Ian. magni tumultus sint. nos agemus omnia modice. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable