Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 2.10.1
lat cicero phi056 perseus lat1
tu vide, quam ad me litterae non perferantur; non enim possim adduci ut abs te, postea quam aedilis es factus, nullas putem datas, praesertim cum esset tanta res tantae gratulationis, de te, quia quod sperabam, de Hillo (balbus enim sum), quod non putaram. atqui sic habeto, nullam me epistulam accepisse tuam post comitia ista praeclara, quae me laetitia extulerunt; ex quo vereor ne idem eveniat in meas litteras. equidem numquam domum misi unam epistulam quin esset ad te altera, nec mihi est te iucundius quicquam nec carius. sed (balbi non sumus) ad rem redeamus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable