Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 2.16.4
lat cicero phi056 perseus lat1
nec me ista terrent, quae mihi a te ad timorem fidissime atque amantissime proponuntur. nulla est enim acerbitas, quae non omnibus hac orbis terrarum perturbatione impendere videatur; quam quidem ego a re publica meis privatis et domesticis incommodis libentissime vel istis ipsis, quae tu me mones ut caveam, redemissem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable