LOGOI

Passage

Cicero, Epistulae ad Familiares 2.17.7

lat cicero phi056 perseus lat1

ille si in omnis est malevolus, quod numquam existimavi, minus offendor in me; sin autem a me est alienior, nihil tibi meae litterae proderunt; nam, ad senatum quas Bibulus litteras misit, in iis, quod mihi cum illo erat commune, sibi soli attribuit: se ait curasse ut cum quaestu populi pecunia permutaretur; quod autem meum erat proprium, ut alariis Transpadanis uti negarem, id etiam populo se remisisse scribit; quod vero illius erat solius, id mecum communicat: 'equitibus auxiliariis,' inquit, 'cum amplius frumenti postularemus.' illud vero pusilli animi et ipsa malevolentia ieiuni atque inanis, quod Ariobarzanem, quia senatus per me regem appellavit mihique commendavit, iste in litteris non regem, sed regis Ariobarzanis filium appellat. hoc animo qui sunt, deteriores fiunt rogati. sed tibi morem gessi; litteras ad eum scripsi, quas cum acceperis, facies quod voles.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable