Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 4.4.3
lat cicero phi056 perseus lat1
uno te vicimus, quod de Marcelli, conlegae tui, salute paulo ante quam tu cognovimus, etiam me hercule quod, quem ad modum ea res ageretur, vidimus. nam sic fac existimes, post has miserias, id est postquam armis disceptari coeptum sit de iure publico, nihil esse actum aliud cum dignitate. nam et ipse Caesar accusata 'acerbitate' Maricelli (sic enim appellabat) laudataque honorificentissime et aequitate tua et prudentia repente praeter spem dixit se senatui roganti de Marcello ne ominis quidem causa negaturum. fecerat autem hoc senatus, ut, cum a L. Pisone mentio esset facta de M. Marcello et C. Marcellus se ad Caesaris pedes abiecisset, cunctus consurgeret et ad Caesarem supplex accederet. noli quaerere; ita mihi pulcher hic dies visus est, ut speciem aliquam viderer videre quasi reviviscentis rei publicae. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable