Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 5.11.3
lat cicero phi056 perseus lat1
de Dionysio, si me amas, confice. quamcumque ei fidem dederis, praestabo; si vero improbus fuerit, ut est, duces eum captivum in triumpho. Dalmatis di male faciant, qui tibi molesti sunt ! sed, ut scribis, brevi capientur et inlustrabunt res tuas gestas; semper enim habiti sunt bellicosi.