Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 5.20.1
lat cicero phi056 perseus lat1
quoquo modo potuissem, te convenissem, si eo, quo constitueras, venire voluisses. qua re, etsi mei commodi causa commovere me noluisti, tamen ita existimes velim, me antelaturum fuisse, si ad me misisses, voluntatem tuam commodo meo. ad ea, quae scripsisti, commodius equidem possem de singulis ad te rebus scribere, si M. Tullius, scriba meus, adesset. A quo mihi exploratum est in rationibus dumtaxat referendis (de ceteris rebus adfirmare non possum) nihil eum fecisse scientem, quod esset contra aut rem aut existimationem tuam; dein, si rationum referendarum ius vetas et mos antiquus maneret, me relaturum rationes, nisi tecum pro coniunctione nostrae necessitudinis contulissem confecissemque, non fuisse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable