Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 5.8.3
lat cicero phi056 perseus lat1
quae sint acta quaeque agantur, domesticorum tibi litteris declarari puto. de me sic existimes ac tibi persuadeas vehementer velim, non me repentina aliqua voluntate aut fortuito ad tuam amplitudinem meis officiis amplectendam incidisse, sed, ut primum forum attigerim, spectasse semper, ut tibi possem quam maxime esse coniunctus. quo quidem ex tempore memoria teneo neque meam tibi observantiam neque mihi tuam summam benevolentiam ac liberalitatem defuisse. si quae inciderunt non tam re quam suspicione violata, ea, cum fuerint et falsa et mania, sint evulsa ex omni memoria vitaque nostra. is enim tu vir es et eum me esse cupio, ut, quoniam in eadem rei p. tempora incidimus, coniunctionem amicitiamque nostram utrique nostrum laudi sperem fore. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable