LOGOI

Passage

Cicero, Epistulae ad Familiares 5.8.5

lat cicero phi056 perseus lat1

has litteras velim existimes foederis habituras esse vim, non epistulae, meque ea, quae tibi promitto ac recipio, sanctissime esse observaturum diligentissimeque esse facturum. quae a me suscepta defensio est te absente dignitatis tuae, in ea iam ego non solum amicitiae nostrae sed etiam constantiae meae causa permanebo. quam ob rem satis esse hoc tempore arbitratus sum hoc ad te scribere, me, si quid ipse intellegerem aut ad voluntatem aut ad commodum aut ad amplitudinem tuam pertinere, mea sponte id esse facturum; sin autem quippiam aut a te essem admonitus aut a tuis, effecturum ut intellegeres nihil neque te scripsisse neque quemquam tuorum frustra ad me detulisse. quam ob rem velim ita et ipse ad me scribas de omnibus minimis, maximis, mediocribus rebus ut ad hominem amicissimum et tuis praecipias ut opera, consilio, auctoritate, gratia mea sic utantur in omnibus publicis, privatis, forensibus, domesticis tuis, amicorum, hospitum, clientium tuorum negotiis, ut, quod eius fieri possit, praesentiae tuae desiderium meo labore minuatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable