Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 6.10.1
lat cicero phi056 perseus lat1
ego quanti te faciam semperque fecerim quantique me a te fieri intellexerim, sum mihi ipse testis. nam et consilium tuum vel casus potius diutius in armis civilibus commorandi semper mihi magno dolori fuit, et hic eventus, quod tardius quam est aequum et quam ego vellem reciperas fortunam et dignitatem tuam, mihi non minori curae est quam tibi semper fuerunt casus mei. itaque et Postumuleno et Sestio et saepissime Attico nostro proximeque Theudae, liberto tuo, totum me patefeci et haec iis singulis saepe dixi, quacumque re possem, me tibi et liberis tuis satis facere cupere, idque tu ad tuos velim scribas, haec quidem certe, quae in potestate mea sunt, ut operam, consilium, rem, fidem meam sibi ad omnis res paratam putent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable