Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 6.11.2
lat cicero phi056 perseus lat1
quod reliquum est, quoniam tibi virtus et dignitas tua reditum ad tuos aperuit, est tuae sapientiae magnitudinisque animi quid amiseris oblivisci, quid reciperaris cogitare. vives cum tuis, vives nobiscum; plus adquisisti dignitatis quam amisisti rei familiaris ; quae ipsa tum esset iucundior, si ulla res esset publica. Vestorius, noster familiaris, ad me scripsit te mihi maximas gratias agere. haec praedicatio tua mihi valde grata est caque te uti facile patior cum apud alios tum me hercule apud Sironem, nostrum amicum. quae enim facimus, ea prudentissimo cuique maxime probata esse volumus. te cupio videre quam primum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable