Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 6.12.1
lat cicero phi056 perseus lat1
gratulor tibi, mi Balbe, vereque gratulor nec sum tam stultus ut te usura falsi gaudi frui velim, deinde frangi repente atque ita cadere ut nulla res te ad aequitatem animi possit postea extollere. egi tuam causam apertius quam mea tempora ferebant. vincebatur enim fortuna ipsa debilitatae gratiae nostrae tui cantate et meo perpetuo erga te amore culto a te diligentissime. omnia promissa confirmata certa et rata sunt, quae ad reditum et ad salutem tuam pertinent; vidi, cognovi, interfui. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable