Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 6.18.1
lat cicero phi056 perseus lat1
simul atque accepi a Seleuco tuo litteras, statim quaesivi e Balbo per codicillos quid esset in lege. rescripsit eos, qui facerent praeconium, vetari esse in decurionibus ; qui fecissent, non vetari. qua re bono animo sint et tui et mei familiares ; neque enim erat ferendum, cum qui hodie haruspicinam facerent in senatum Romae legerentur, eos qui aliquando praeconium fecissent in municipiis decuriones esse non licere Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable