Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 6.21.1
lat cicero phi056 perseus lat1
etsi cum haec ad te scribebam, aut appropinquare exitus huius calamitosissimi belli aut iam aliquid actum et confectum videbatur, tamen cotidie commemorabam te unum in tanto exercitu mihi fuisse adsensorem et me tibi, solosque nos vidisse quantum esset in eo bello mali, in quo spe pacis exclusa ipsa victoria futura esset acerbissima, quae aut interitum adlatura esset, si victus esses, aut si vicisses, servitutem. itaque ego, quem tum fortes illi viri et sapientes, Domitii et Lentuli, timidum esse dicebant (eram plane; timebam enim ne evenirent ea quae acciderunt), idem nunc nihil timeo et ad omnem eventum paratus sum. Cum aliquid videbatur caveri posse, tum id neglegi dolebam; nunc vero eversis omnibus rebus, cum consilio profici nihil possit, una ratio videtur, quicquid evenerit, ferre moderate, praesertim cum omnium rerum mors sit extremum et mihi sim conscius me, quoad licuerit, dignitati rei p. consuluisse et hac amissa salutem retinere voluisse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable