Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 6.7.3.p1
lat cicero phi056 perseus lat1
sed ut eodem revertar, causa haec fuit timoris: scripsi de te parce medius fidius et timide non revocans me ipse sed paene refugiens. genus autem hoc scripturae non modo liberum sed incitatum atque elatum esse debere quis ignorat? solutum existimatur esse alteri male dicere (tamen cavendum est ne in petulantiam incidas), impeditum se ipsum laudare, ne vitium adrogantiae subsequatur, solum vero liberum alterum laudare, de quo quicquid detrahas, necesse est aut infirmitati aut invidiae adsignetur. ac nescio an tibi gratius opportuniusque acciderit; nam quod praeclare facere non poteram, primum erat non attingere, secundum beneficium quam parcissime facere. sed tamen ego quidem me sustinui; multa minui, multa sustuli, complura ne posui quidem. quem ad modum igitur, scalarum gradus si alios tollas, alios incidas, non nullos male haerentis relinquas, ruinae periculum struas, non ascensum pares, sic tot malis tum vinctum tum fractum studium scribendi quid dignum auribus aut probabile potest adferre? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable