Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 7.11.2
lat cicero phi056 perseus lat1
sed heus tu! quid agis? ecquid fit? video enim te iam iocari per litteras haec signa meliora sunt quam in meo Tusculano. sed quid sit scire cupio. consuli quidem te a Caesare scribis; sed ego tibi ab illo consuli mallem. quod si aut fit aut futurum putas, perfer istam militiam et permane; ego enim desiderium tui spe tuorum commodorum consolabor; sin autem ista sunt inaniora, recipe te ad nos. nam aut erit hic aliquid aliquando aut, si minus, una me hercule conlocutio nostra pluris erit quam omnes Samarobrivae. denique, si cito te rettuleris, sermo nullus erit; si diutius frustra afueris, non modo Laberium sed etiam sodalem nostrum Valerium pertimesco; mira enim persona induci potest Britannici iure consulti. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable