Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 7.13.2
lat cicero phi056 perseus lat1
sed ut ad rem redeam, te istic invitum non esse vehementer gaudeo et, ut illud erat molestum, sic hoc est iucundum. tantum metuo ne artificium tuum tibi parum prosit; nam, ut audio, istic non ex iure manum consertum, sed magis ferro rem repetunt, et tu soles ad vim faciundam adhiberi, neque est quod illam exceptionem in interdicto pertimescas: 'QVOD TV PRIOR vi HOMINIBVS ARMATIS NON VENERIS'; scio enim te non esse procacem in lacessendo. sed ut ego quoque te aliquid admoneam de vestris cautionibus, Treviros vites censeo. audio capitalis esse; mallem 'aere, argento, auro' essent. sed alias iocabimur. tu ad me de istis rebus omnibus scribas velim quam diligentissime. D. IIII non. Mart Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable