LOGOI

Passage

Cicero, Epistulae ad Familiares 7.16.1

lat cicero phi056 perseus lat1

in 'Equo Troiano' scis esse in extremo 'sero sapiunt.' tu tamen, mi vetule, non sero. primas illas rabiosulas sat fatuas dedisti; deinde quod in Britannia non nimis filoqe/wron te praebuisti, plane non reprehendo. nunc vero in hibernis iniectus mihi videris itaque te commovere non curas. Usquequaque sapere oportet; id erit telum acerrimum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable